- PHILIPPISTAE
- PHILIPPISTAEa PHILIPPO Melanchthone dicti sunt. Coeptâ namque de Ubiquitate corporis Christi inter Euangelicos lite, mox dogmati huic se opposuit Melanchthon. meram confusionem natur arum Eutychianam id esse docens. Verum eô exstinctô, acrius exarsit lis, et lacerata ab Adversariis Melanchthonis fama quasi ad Zuinglianos, uti vocabant, defecisset. Unde novum Schisma. Qui enim doctrinam illius contra clamores coeterorum tuebantur, Philippistarum convitiô aspersi sunt, et quia horum patrocinium susceperat Academia Wittebergensis, flaccianos acerrimos adver sarios experta; Iac. Andreae palam contendente, Omnes Ubiquitati contradicentes Arianos et Mahometanos esse. Inde, cum hi numerô et auctoritate apud Augustum Saxoniae Electorem praevalerent, gravis in Philippistas, Casparum inprimis Peucerum, Melanchthonis generum, (quod auctor haberetur librorum a Wirttenbergensibus editorum) persecutio desaeviit. G. Hornius Historiâ Eccl. Novi Test. ex edit. Leydeckeri p. 353. et seqq. Vide etiam ubi de Peucere praefato.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.